El éxodo de documentos y libros al extranjero. Iguíniz

EXODO_AL_EXTRANJERO_IGUINIZ

Anuncios

ORACIONES DE SINTAXIS DE CASOS PARA EL TRABAJO FINAL

AQUÍ LES DEJO EL DOCUMENTO CON LA ASIGANACIÓN DE ORACIONES PARA CADA UNO.
SALUDOS.

LATIN_3_CASOS_Oraciones

Plinio el viejo. Sobre los dioses

Plinie el viejo Historia Natural
El dios y los dioses
Quapropter effigiem dei formamque quaerer inbecillitatis humanae reor. quisquis est deus, si modo est alius, et quacumque in parte, totus est sensus, totus visus, totus auditus, totus animae, totus animi, totus sui. innumeros quidem credere atque etiam ex vitiis hominum, ut Pudicitiam, Concordiam, Mentem, Spem, Honorem, Clementiam, Fidem, aut, ut Democrito placuit, duos omnino, Poenam et Beneficium, maiorem ad socordiam accedit.

fragilis et laboriosa mortalitas in partes ita digessit infirmitatis suae memor, ut portionibus coleret quisque quo maxime indigeret. itaque nomina alia aliis gentibus et numina in iisdem innumerabilia invenimus, inferis quoque in genera discriptis morbisque et multis etiam pestibus, dum esse placatas trepido metu cupimus.

ideoque etiam publice Febris fanum in Palatio dicatum est, Orbonae ad aedem Larum, ara et Malae Fortunae Esquiliis. quam ob rem maior caelitum populus etiam quam hominum intellegi potest, cum singuli quoque ex semet ipsis totidem deos faciant Iunones Geniosque adoptando sibi, gentes vero quaedam animalia et aliqua etiam obscena pro dis habeant ac multa dictu magis pudenda, per fetidos cibos, alia et similia, iurantes.

matrimonia quidem inter deos credi tantoque aevo ex iis neminem nasci et alios esse grandaevos semper canosque, alios iuvenes atque pueros, atri coloris, aligeros, claudos, ovo editos et alternis diebus viventes morientesque, puerilium prope deliramentorum est, sed super omnem inpudentiam, adulteria inter ipsos fingi, mox iurgia et odia, atque etiam furtorum esse et scelerum numina.

deus est mortali iuvare mortalem, et haec ad aeternam gloriam via. hac proceres iere Romani, hac nunc caelesti passu cum liberis suis vadit maximus omnis aevi rector Vespasianus Augustus fessi rebus subveniens.

hic est vetustissimus referendi bene merentibus gratiam mos, ut tales numinibus adscribant. quippe et aliorum nomina deorum et quae supra retuli siderum ex hominum nata sunt meritis…

inperfectae vero in homine naturae praecipua solatia, ne deum quidem posse omnia — namque nec sibi potest mortem consciscere, si velit, quod homini dedit optimum in tantis vitae poenis, nec mortalies aeternitate donare aut revocare defunctos nec facere ut qui vixit non vixerit, qui honores gessit non gesserit — nullumque habere in praeterita ius praeterquem oblivionis atque (ut facetis quoque argumentis societas haec cum deo copuletur) ut bis dena viginti non sunt aut multa similiter efficere non posse. per quae declaratur haut dubie naturae potentia idque esse quod deum vocemus. in haec divertisse non fuerit alienum, vulgata iam propter adsiduam quaestionem de deo.

Voz perifrástica

Quinto Tulio Cicerón Las clientelas en Roma y sus clases

34 Et, quoniam adsectationis mentio facta est, id quoque curandum est ut cottidiana cuiusque generis et ordinis et aetatis utare; nam ex ea ipsa copia coniectura fieri poterit quantum sis in ipso campo virium ac facultatis habiturus. Huius autem rei tres partes sunt: una salutatorum [cum domum veniunt], altera deductorum, tertia adsectatorum. 35 In salutatoribus, qui magis vulgares sunt et hac consuetudine quae nunc est pluris veniunt, hoc efficiendum est ut hoc ipsum minimum officium eorum tibi gratissimum esse videatur; qui domum tuam venient, iis significato te animadvertere (eorum amicis qui illis renuntient ostendito, saepe ipsis dicito); sic homines saepe, cum obeunt pluris competitores et vident unum esse aliquem qui haec officia maxime animadvertat, ei se dedunt, deserunt ceteros, minutatim ex communibus proprii, ex fucosis firmi suffragatores evadunt. Iam illud teneto diligenter, si eum qui tibi promiserit audieris fucum, ut dicitur, facere aut senseris, ut te id audisse aut scire dissimules, si qui tibi se purgare volet quod suspectum esse arbitretur, adfirmes te de illius voluntate numquam dubitasse nec debere dubitare; is enim qui se non putat satis facere amicus esse nullo modo potest. Scire autem oportet quo quisque animo sit, 36 ut et quantum cuique confidas constituere possis. Iam deductorum officium quo maius est quam salutatorum, hoc gratius tibi esse significato atque ostendito, et, quod eius fieri poterit, certis temporibus descendito; magnam adfert opinionem, magnam dignitatem cottidiana in deducendo frequentia. 37 Tertia est ex hoc genere adsidua adsectatorum copia. In ea quos voluntarios habebis, curato ut intellegant te sibi in perpetuum summo beneficio obligari; qui autem tibi debent, ab iis plane hoc munus exigito, qui per aetatem ac negotium poterunt, ipsi tecum ut adsidui sint, qui ipsi sectari non poterunt, suos necessarios in hoc munere constituant. Valde ego te volo et ad rem pertinere arbitror semper cum 38multitudine esse. Praeterea magnam adfert laudem et summam dignitatem, si ii tecum erunt qui a te defensi et qui per te servati ac iudiciis liberati sunt; haec tu plane ab his postulato ut, quoniam nulla impensa per te alii rem, alii honestatem, alii salutem ac fortunas omnis obtinuerint, nec aliud ullum tempus futurum sit ubi tibi referre gratiam possint, hoc te officio remunerentur.

Guía para elaborar el trabajo final

SINTAXIS LATINA DE CASOS
Latín 3
Libro de apoyo:
Pimentel, Julio, Gramática latina, México, Porrúa, 2006.
Sintaxis latina de casos (capítulos XXVIII-XXXII,pp. 149-179)

Traducir los ejercicios correspondientes del caso asignado como se indica a continuación:

a) Elaborar un cuadro de contenido o hacer un resumen de los oficios del caso; (puedes auxiliarte del libro de Lourdes Santiago, Manual de sintaxis latina de casos, publicado por la Facultad, lo venden en Mascarones o consúltalo en la biblioteca)
b) Copiar las oraciones asignadas cuidadosamente, la siguiente clase distribuiremos el trabajo.
c) Destacar (con cursiva, subrayado o en negritas) el caso que se está trabajando e indicar qué oficio está desempeñando).
d) Dar su traducción.
e) Poner el vocabulario buscado en el diccionario, omitir el básico (p.e. el verbo copulativo y las palabras cuyo significado se haya conservado en español)

Ejemplo:

2. Cicero factus est consul anno sexagesimo quarto ante Christum natum.

Función: Doble nominativo.
Cicero:Nominativo sujeto.
consul: Nominativo CPS (complemento predicativo sujetivo). Los verbos apelativos pasivos que significan “ser nombrado”, “ser dicho”, “ser titulado” se construyen con doble nominativo.
Traducción: Cicerón fue hecho (nombrado) cónsul en el año 64 a. C.
Vocabulario: (seguir el cuadro utilizado en clase).
Verba:
Vocabula:
Conjuntiones:
Praepositiones:
Adverbia:

MATERIALES PARA LA CLASE DE MAÑANA

Deben llevar impresos los siguientes materiales:
-Ejercicios de nominativo.
-Calendario romano y adjetivos numerales
-Voz perifrástica
-Llevar su gramtática y diccionario a clase.

Calendario romano

<a href='https://latin3hispanicas.files.wordpress.com/2011/09/calendario-romano2.docNUMERALES‘>Calendario romano